monumenta.ch > Plinius > sectio 215

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 215
{XXXVI} Viti adminicula addenda, quae scandat adprehensa, si maiora sint. vitium generosarum pergulas quinquatribus putandas et, quarum servare uvas libeat, decrescente luna tradunt; quae vero interlunio sint putatae, nullis animalium obnoxias esse. alia ratione plena luna noctu tondendas, cum sit ea in leone, scorpione, sagittario, tauro, atque in totum serendas plena aut crescente utique censent. sufficiunt in Italia cultores deni in centena iugera vinearum.